- DISPARAGARE
- DISPARAGAREapud Matth. Paris A. C. 1236. Puellas nobiles --- wardis, ac maritagiis, quas dant suis, disparagant: est imparis conditionis generisqueve duos matrimonio copulare. Invaluit enim iam olim apud Romanos, aliosqueve consuetudo, ut viri nobiles uxores sibi non iungerent, nisi pari natalium splendore illustres, ne, si abiectae conditionis feminis commiscerentur, generis nobilitatem turpi contubernio commacularent: imitatione vett. Romanorum, ut videre est in Nov. Theod. de Mulieribus, quae se propriis servis iunx. Hinc apud Wisigothos lex fuit, ut puella nobilis, quae honestatis suae oblita --- ad inseriorem forte maritum devenerit, portionem suam --- quam de facultate parentum fuerat consecuta, vel consecutura, amitteret. Quod ipsum de Saxonibus testatur Adam Bremensis c. 5. de Francis, Gregor. Turon. Hist. l. 3. c. 31. de aliis Alii. Et quidem LL. Francorum, ut et Anglorum, Scotorum aliorumqueve, licebat Domino Feudali superiori puellam nobilem, cuius ex lege Tutor erat, cum ad legitimam aetatem pervenisser, quae ad Annum 14. definiebatur, matrimonio, dummodo compar esset, copulare. Charta. Libertatum Angliae A. C. 1215. apud Matth. Paris: Heredes maritentur sine disparagatione. Apud Lithleton. s. 103. Si haeres seu pupillus nobilis infra aetatem 21. Annorum sit, Dominus tutor illius erit, et illum elocare poterit etc. Quod si Dominus secus fecisset, heredemqueve puerum seu puellam impari matrimonio iunxisset, mulctabatur, apud Eund. s. 107. Sed et per Statuta Hierosolym. seu Assisias c. 109. et scqq. poterat Dominus mulierem viduam vel puellam, quae 12. AEtatis Annum excesserat et feudum Militare, aut corporali, ut aiebant, servitio obnoxium, possidebat, ad matrimonium compellere, dummodo non impar esset etc. Vide Car. du Fresne in hac voce; et infra Pariare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.